line

Translation for this site. The original was Mommsen* (text matches Morris*): Est aliud mirabile in Guyr altare, quod est in loco, qui dicitur Loyngarth, quod nutu dei fulcitur. historia istius altaris melius mihi videtur narrare quam reticere. factum est autem dum sanctus Iltutus orabat in spelunca, quae est iuxta mare, quod alluit terram supra dicti loci, os autem speluncae ad mare est, et ecce navis navigabat ad se de mare et duo viri navigantes eam et corpus sancti hominis erat cum illis in navi et altare supra faciem eius, quod nutu dei fulciebatur et processit homo dei obviam illis et corpus sancti hominis et altare inseparabiliter supra faciem sancti corporis stabat. et dixerunt ad sanctum Iltutum: ille homo dei commendavit nobis, ut deduceremus illum ad te et sepeliremus eum tecum et nomen eius non reveles ullo homini, ut non iurent per se homines. et sepelierunt eum et post sepulturam illi duo viri reversi sunt ad navim et navigaverunt. at ille sanctus Iltutus eclesiam fundavit circa corpus sancti hominis et circa altare et manet usque in hodiernum diem altare nutu dei fulctum. venit quidam regulus, ut probaret portans virgam in manu sua; curvavit eam circa altare et tenuit ambabus manibus virgam ex utraque parte et traxit ad se et sic veritatem illius rei probavit et ille postea per mensem integrum non vixit. alter vero sub altare aspexit et aciem oculorum eius amisit et ante mensem integrum vitam finivit.

In the translation fulctum is assumed to be fultum; eclesia, ecclesia; utraque, utroque.

Other translation variations:

Färber & Irwin* have simply "The ninth wonder, an altar which is in Loingraib. It is supported in the air, although the height of a man above the earth".